Evangelium venalitatis Domini Papae romanorum (Aprended de este Papa)
17.05.07 @ 12:00:00. Archivado en Vida religiosa

Veniam peto. A tempore longinquo ego EUANGELIUM istud absconditum inter nonnullos libros habebam, necnon qui poterat mecum ridere erat. Nunc, gratia “Interretis”, vulgo Internet, tu quoque habere potes quod nunc hic capis et vides.
Tantum fratres mei, clerici, episcopi et alii cornuti religiosi possunt exprimere et fruere insitam eorum verborum gratiam. Si quis vult transcriptionem in vernaculas linguas habere, illam solvere obligatus est. Quam ob rem, opportet omnes linguam latinam cognoscere.
Initium Sancti Evangelii secundum marcas argenti.
In illo tempore dixit Papa romanis: “Cum venerit filius hominis ad sedem maiestatis nostrae, primum dicite: ‘Amice, ad quid venisti?’ At ille, si perseveraverit pulsans nil dans vobis, eicite eum in tenebras exteriores”.
Factum est autem ut quidam pauper clericus veniret ad Curiam Domini Papae et exclamavit dicens: “Miseremini mei, saltem vos, hostiarii papae, quia manus paupertatis tetigit me. Ego vero egenus et pauper sum; ideo peto, ut subveniatis calamitati et miseriae meae”.
Illi autem, audientes, indignati sunt valde et dixerunt: “Amice, paupertas tua tecum sit in perditione. Vade retro, Sathanas, quia non sapis ea quae sapiunt nummi. Amen, amen dico tibi: non intrabis in gaudium domini tui, donec dederis novissimum quadrantem”.
Pauper vero abiit et vendidit pallium et tunicam et universa quae habuit et dedit cardinalibus et hostiariis et camerariis. At illi dixertunt: “Et hoc, quid est inter tantos?”.
Et eiecerunt eum ante fores; et egressus foras, flevit amare et non habens consolationem.
Postea venit ad Curiam quidam clericus dives incrassatus, inpinguatus, dilatatus, qui propter seditionem fecerat homicidium. Hic primo dedit hostiario, secundo camerario, tercio cardinalibus.
At illi arbitrati sunt inter eos, quod essent plus accepturi. Audiens autem Dominus Papa cardinales et ministros plurima dona a clerico accepisse, infirmatus est usque ad mortem.
Dives vero misit sibi electuarium aureum et argenteum, et statim sanatus est.
Tunc Dominus Papa ad se vocavit cardinales et ministros et dixit eis: “Fratres, videte, ne aliquis vos seducat inanibus verbis. Exemplum enim do vobis, ut quemadmodum ego capio, ita et vos capiatis”.
Anno Domini millessimo ducentessimo.
GUÍA: Evangelio sobre el poder del dinero. El Papa advierte que cualquiera que se acerque a su sede, debe pagar. Y llegó primero un clérigo pobre pidiendo le socorriesen al menos los porteros del Papa. Tuvo que vender hasta la camisa para darles algo. Fue rechazado porque para tantos era poco. Al poco vino otro clérigo gordo y lustroso, que en una revuelta había cometido asesinato. Dando a diestro y siniestro, consiguió la aceptación de porteros, camareros y cardenales, cosa que le puso al Papa al borde de la muerte. Un electuario (medicamento) a base de oro y plata consiguió su curación. Sentencia del Papa: "Que nadie os confunda con palabras vanas; tomad ejemplo de mi en el modo de sonsacar".[Escrito hacia el año 1.200. Manuscrito de la Abadía benedictina de Beuren]
Dirección para hacer trackback a este post:
http://blogs.periodistadigital.com/btbf/trackback.php/94420
Comparte esta información
Comentarios, Trackbacks, Pingbacks:
Nolite dicere stultitias.
Inde toro pater Aeneas sic dixit ab alto:
Infandum regina juves renovare dolorem.
Troyanae ut naves....
Titire tu patulae recubans sub tegmine fagi.
Et non sequor quia tempus non habeo
Certe. Erravi. Verba non perdocta mea. Sicut Seneca ad Lucilium, ex his quae tibi scribis et ex his quae lego, bonam spem de te concipio.
Omnia, omnia... Sic, certatim pro bravio curramus in amore, sicut poeta dixit.
Taliter puto te delectatum esse.
I think you've enjoyed the gospel lecture.
Ite, missa est! (secundum ritum romanum)
Se muestran únicamente los últimos 40 comentarios de cada post.
Asoc. Humanismo sin Credos
autor
Contacto








